- SEMELE
- SEMELECadmi, Thebarum Regis filia, ex qua Iuppiter Bacchum genuit. Propert. l. 2. El. 28. v. 27.Narrabis Semele quô sit formosa periclô.Vide Fabulam apud Ovid. Met. l. 3. Hinc Semeleius, unde Semeleia proles Ovidio, l. 5. Metam v. 329. et Semeleus Thyoneus Horatio l. 1. Od. 17. v. 23. Bacchus vocatur. Sepulchrum eius Thebis, eoque pomoeria huius urbis fuisse terminata, notat Turnebus Advers. l. 28. c. 43. Alibi tamen fuisse sepultam, tradit ex relatione Brasiatarum, quae fuit civitas Laconiae, Pausan. l. 3. Interim idem apud Thebanos eius monumentum agnoscit, l. 9. Alibi tradit, a Baccho ab Inferis reductam, se vero nec omnino eam mortuamesse credere, quin nec mori quidem potuisse, quae Iovis fuerit coniugio dignata l. 2. Inter Deos certe relatam, annuâque festivitate cultam esse discimus ex Lutatio ad Statium Thebaid l. 2. v. 71. meminitque festi eius Hesych. Statos tres annuos dies illi datos postmodum discas ex Livio: Nullum enim dubium, cum Similam, voce in Latium detortâ, Numen illud appellet Livius, omnia quae eô l. 39. de Bacchanalibus illis deterrimis scribuntut, ad egregium illud pervigilium, quod Papinius commemorat Theb. l. 2. v. 71. ubi late de Semeles festo, pertinere. Ingentem vero in eo religionem fuisse oportet, cum et fulminata a Iove et a filio Baccho ab Inferis restituta, et Thyonae postea nomine culta sit, ut narrat Diodor. Sic. l. 3. Hymnum ipsius habes apud Orpheum, utique annuis his festis repeti solitum. Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadv. ad Stat. passim, inprimis loc. cit. ubi per ignem a Iove eam in caelum translatam esse, tradere Aristidem Dionyso, addit: imitante fabulâ sacram de Eliae raptu historiam, quod in aliis etiam usu venisse, vidimus hîc passim. Sed nec omittendum, uti tumulum, ita et thalamum Semeles, Thebis ostensum, et ab omni hominum accessu custoditum suâ adhuc aetate, notare pausaniam. l. 9. quam arcem Semeles vocat Lutatius ad Stat l. 10. v. 68. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.